- VEZIRUS Magnus
- VEZIRUS MagnusTurcis Vezir Azem, Imperatoribus in amoris signum saepe Lala, quasi Aulae Magister dictus, supremus est Imperii Turcici Minister, Eius enim arbitriô omnia belli pacisque negotia fere geruntur, nisi quod Bassam capitis supplicio adiudicare non possit, sine subscriptione Imperatoris, nec militem quempiam punite, sine Praefecti consensu. Alias nec appellationi ab eo ad Imperatorem locus est, nisi in puncto denegatae iustitiae, aut si pars enormiter se laesam esse testetur. Quo in casu talis, antiquô turcarum more, igni capiti impositô Seraglium ingreditur, et quantô potest concitatô cursu ad Imperatorem contendit, causamque suam ipsi exponit, nemine cursum eius prohibere ausô. Una ranti honoris, sed gravissima infeliciras est, quod raro durabilis sit, plerisque Veziriorum, vel depositis vel violentâ morte peremptis, citius tardius, prout Imperatori visum fuerit. Unde non illepide eorum aliquis se suosque Antecessores formicis comparavit, quas ideo dicebat alis donari, quo eo celerius interirent. Sed inter paucos Kiuperli Achmedis ultimi Magni Vezirii parens incolumis evasit, et quod maxime mirandum, dignitatem ad filium transmisit: Qui ambo creduntur, animô Principis occupatô et bellô cum exteris, sibi cavisse. Sub hoc primo magnoque Vezirio sex alii Veziriorum gerunt nomen, qui Consiliis quoque adhibentur, sed auctoritare non magnâ. Vide Chr. Becmannum, Hist. Orbis Terr. c. 10. de Imperio Turc. Secundus ab illo vocatur Kaimachan, h. e. vicarius supremi Vezirii. Ad Vezirii autem dignitatem nemini patere aditum, nisi qui Basla prius fuerit, habes apud Georg. Hornium, Orbe Politic. cum Animadv. Menckenii, p. 30.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.